- ARCAE Ecclesiarum
- ARCAE Ecclesiarumquibus olim Diaconi praefecti erant. Paulin. de Vita Martini l. 4.Protinus adstanti Diacono, quem more priorumAntistes sanctae custodem legerat arcae.Inde Arcarii, arcarum Ecclesiae custodes, apud Odonem Abbatem de Mirac. S. Mauri c. 10. inter quos praecipuus Arcarius Ecclesiae Romanae memoratus, inter officia Ecclesiastica, Anastasio in S. Agathone et in Constantino Pontif. etc. apud Car. du Fresne Glossar. Apud Hebraeos, tria loca commemorant Scriptores, in Templo, ad recipiendas oblationes, fuisse: Primum, dictum Musach, ab Achazo Rege exstructum, ubi Principum Magnatumque dona reposita; Alterum γαξοφυλάκιον, popularibus oblationibus destinatum: Tertium denique Corbona, quod pro cleemosynis Sacerdotibus Templique Ministris inservierit, Macer in Corbona. Apud Marcellum Presbyterum in Vita S. Felicis Presbyteri Nolani c. 3. Sanctae arculae mentio fit, ubi aerarium Ecclesiasticum. e quo sportulae Presbyteris distribuebantur, intelligit Car. du Fresne, Cyprianum laudans Ep. 34. et 66. Vide quoque Meursium in voce Α῎ρκλαι, et infra passim, imprimis vocibus Thesaurarius, et Thesaurus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.